Rozmiar: 15909 bajtów

- 94 -

1312, Dezember 2. Schönheide.

Pfarrer Konrad von Schönheide lässt dem Kloster einen Feldzehnten in seinem Dorfe auf.

Noverint universi et singuli presencium noticiam habituri, quod ego Conradus plebanus de Heyda decimam campestrem, quam nomine gracie possedi annis quinque super tribus mansis et dimidio in Heyda iacentibus, michi per venerabilem patrem et dominum Gotfridum monasterii de Kamencz abbatem sua tantum abbatia concessam, ad peticionem domini Hermanni de Richenbach cum ingenti graciarum actione ipso quidem prescripto domino Gotfrido viam universe carnis iam ingresso, reddo ac resigno reverendo domino Paulo abbati presenti supradicti monasterii et suo conventui possidendam, habendam et disponendam pro suo beneplacito et omnimoda voluntate, sicut ab initio fundationis sui cenobii atque eorundem mansorum sive agrorum exstirpatione primeva sui predecessores ipsam legitime, rite et rationabiliter possederunt. In cuius rei evidentiam presentes scribi volui et meo sigillo roborari. Actum et datum in Heyda anno domini M°. C°C°C°. XII°.IIII°. Nonas Decembris presentibus testibus infiascriptis: domino videlicet Frixcone vicario meo, Heinrico sculteto de Heyda, Heinrico Kinke, Heinrico Cune, Conrado Cune, Conrado Stadiler, Gunthero rusticis ibidem et Johanne de Richenbach dicto de Fossato.

Or. Perg. Das am Rande stark beschädigte S. des Pfarrers (Bild: nimbierter Johannes-Adler) in rothem Wachs an Pergamentstreifen. Schönheide, hier, wie ungemein häufig, nur Heida genannt; vgl. No. CII.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 10, Urkunden des Kloster Kamenz. Hrsg von Dr Paul Pfotenhauer, Breslau 1881.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów